Articles

Affichage des articles du juin, 2007

Cur Francogallici discipuli linguam suam parum calleant

In libello relatorio PISA Francogallici discipuli linguam suam parum novisse aestimantur. Cuius rei causas tres numero.
Primo, quatenus in utrâque civitate linguas docui, Francogallici parentes, si quos cum Belgicis compares, nimis liberis indulgêre mihi videntur: nam plerique existimant discipulos quamvis male studuerint, tamen neglectis magistrorum sententiis in superiorem classem procedere posse. Praeterea nonnulli parentibus sinentibus lectiones pensaque scholastica omittere solent ut paucis post annis illitteratos esse scilicet querantur.
Secundo extat in Francogallico diglossia quaedam de quâ indigenae ipsi minime sapiunt. Nuper enim amicus Britannicus qui nostrâ linguâ optime utitur, nobis iure confessus est Francogallicos altera dicere altera scribere. Huius duplicis usurpationis multa sunt exempla et conspicua: nemo praeterito simplici vel subiunctivo imperfecto nisi in scribendo utitur; discipuli saepe tempus futurum ignorantes verbum auxiliare "aller" cum infinitivo…

Duas notationes de Vitâ Neronis a Suetonio scriptâ

Image
Libentissime ultimum caput, i.e. LVII Vitae Neronis a Suetonio Tranquillo scriptae legi unde vobis notationes duas tradere cupio.

Scriptor enim ita depinxit quid nuntiatâ principis morte Romae evenisset: Tantum gaudium publice praebuit ut plebs pilleata totâ urbe discurreret.

Ego vero duabus prae causis haud dubito quin ea mentio eorum pileorum quibus liberti signari solebant, in Rebus Novis Francogallicis imaginem Mariannae Pilleatae apud seditiosos iniecerit.

Primum omnium, Rex Ludovicus, Neronis instar, ideo tyrannus esse ferebatur ut quaedam historica simitudo eis certo apparêret. Id eo magis ob hanc alteram causam credi potest quod Suetonium Tranquillum Montesquieu philosophus ipse pro optimo scriptore XVIII saeculo habebat. Alioquin quanti ultimam eiusdem loci partem aestimem reticere non possum: Denique cum post XX annos adulescente me extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret... Sicut apud Suetonium extitit qui Nero esse putaretur, item me praeterire nequit tanta…

De constantiâ animi

Nicolaum quocum mox unionem civilem contraxero, paenitet, ut ipse mihi confessus est, latinum nescire. Id nunquam in scholâ didicit, nec in universitate nisi primis labiis. Itaque cum sibi notavit quantum me latine scribere liberet, secum reputare coepit utrum linguis antiquis studeret necne. Ego palam, scilicet, eum exhortor, sed, ut vera dicam, reapse metuo ne consilium serius ei veniat.... Nam ubi aestimo quot saecula quantâque varietate nationum, materiarum, locorum latinitas floruerit, nemini dari credo ut eâ potiatur nisi a pueritiâ imbutus.

Inde ad alia veniam!

Tres mihi videntur esse virtutes a puero colendae sine quibus vir bonus fieri non possit: lingua quâ is acute cogitet, disciplina quâ curate studeat, mores ut habitu idoneo utatur. Si enim linguam parum noverit, aut serviliter tacebit aut barbare latrabit; si disciplinâ caruerit, aut domino doctiori invidebit aut artes litterasque quasi invia contemnet; cui si mores desunt, mentem naturâ plurifariam distractam satis collig…

Indoles

Cum lunae die examinationem baccalaureatus curarem, candidatus quidam haud procul ab me sedebat qui videlicet e scholâ privatâ venerat: insignis et habitu et vestimento praeter ceteros maxime excellebat. Nam adulescentulus egregiâ constantiâ pudoreque eximio insuper verbis perurbanis utebatur! Solus ex XXI discipulis, faucibus focali circumdatis, camisiâ albâ et palliolo scholae suae signis intexto vestitus erat.
Quantuli haec aetas aestimanda est in quâ indoles bonae politique habitus tam raro offendantur!

荒诞 - 拉丁文老师给中文老师讲的故事

"今天下午天气很愉快所以我的学生都来了问我可不可以在外边上课。因此我去了问副校长同意不同意。他害怕地给我回答他不知校长的看法是什么。那我想问校长一下, 但是他马上告诉了我没有约会的话, 他就不要听我的问题。你们知道法国的天气变得很快... 我呢不知道那样的事情这么重要!"

De confusione linguarum caelique petitione

Image
Francogallicis scholasticis modo inivit tempus examinationum quae baccalaureatus vocantur. Scis fortasse, optime lector, me non latinam linguam solum docere, sed et mandarinicam. Mihi quidem, nuper ideo ad discipulos interrogandos convocato, per aliquot dies plerumque sinico sermone utendum fuit ut iam difficile ad latinum reveniam: vestimentum quasi alterius personae prius exuam quam ad memet ipsum restituar! Nobis illud recordandum censeo: "Fit faber fabricando." Si modo quid veri in proverbio insit, tibi certe hunc nuntiolum tradere temptavero! Sicut Lucius in Apuleii Asino, item nos 'en ecce praefamur veniam siquid, forensis sermonis rudis, offendero'.
Amicus noster, Christophorus, diploma aeronauticum impetrandi cupidus, nos ante diem III nonas Iunias invitaverat ut secum comederemus et aeroportum videremus. Cum nobis die datâ aedificium ingressis non obvenisset , quaerere coepimus utrum adesset necne. Tunc gubernator quidam manu ad caelum sublatâ aeroplanum pa…