Quomodo secundum Platonem vita beata fieri possit.


In Alcibiade Maiore, quem Plato de natura hominis scripsit, Socrates Alcibiadi suo (imaginem quam iuxta videre potes in Vikipedia inveni), honores petituro, demonstrat (134c) cur dux virtutem civibus condonare debeat ut civitatem recte moderetur. Quae virtus non ab potentiâ sed ab iustitiâ (dikaiosyne) atque sapientiâ (sophrosyne) oritur. Cum dux civitasque si iuste et sapienter egerunt, deo placeant, cunctos ad divina et illustria spectare oportet (134d) ut et semet ipsos et quae sint bona videant noscantque. Sic agentibus, ut Socrates ait (134e), praesto est vita beata. At tanquam ad turpia spectatur, ita turpe agitur ut beatitudo impetrari non possit. Quod ipse adicio nuper exploratum.
Amicus noster qui medicinae studeat, thesin suam mox propalam expositurus, nos invitavit ut adessemus. Cum die datâ nobis laborandum esset, negavimus venturos. Tunc amicus, quem absentiae nostrae paulum paenitebat, me comiter hortari coepit ut illo die morbum fingerem. Cui ego cupidus placendi temere adnui. Dehinc anxietas eo maior quod dies appropinquabat, mihi subvenit in animum. Paulo post ne dormire quidem poteram. Morbo enim ficto bis accusari possem quia non modo iniustum est dolo uti ne laboretur, sed etiam mentiri minime sapientis. Simul atque animadverti me peccato futuro dolere, vel, ut Socratis more dicam, me ad turpia spectare, patuit quoque me beatitudine item carere. Quam ob rem amicum monui me venire non posse. Rebus intellectis spero amicitiam nostram cum servatum iri tum ex honestate firmiorem futuram esse.

Commentaires

  1. Omnia magna voluptate perlegi; valde placuerunt et sermone et copiâ et doctrinâ. Difficile est quid paululum erudiamur tuum blogium legentes. Cur abest loculus commentariorum in ultimo (et optimo) nuntio? Tibi litteras Graecas invideo (nondum eis per interrete uti didici).

    De Veneris sexto julio etiam gratulor optimaque auguror!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)