Quomodo in Alcibiade Maiore inter facetias, didacitatem et ironiam distinguendum sit.

Hodie Platonis Alcibiadem Maiorem perlegi in quo de natura hominis agitur. Quamquam in scholis mos est ut discipuli maieuticam ironiamque doceantur, timendum esse mihi videtur ne de vi comicâ personae Socratis nulla mentio fiat. Primum omnium commemorare decet quantum Socrates ipse ab personâ de quâ Plato scripsit, distet. Illum difficile est cognoscere nisi opera scriptorum (e.g. Xenophontis Platonisque) inter se opponantur, huic vero longe acutius studere possumus quia in operibus Platonis partes primas agit.
Personam Socratis in Alcibiade Maiore apparet per dialogum gradatim mutari. Posteaquam Socrates in initio operis, ab amato suo inventus, cum eo colloqui inchoavit, praecipit ut humiliter verba sua audiat si modo doceri concupiscat. Sic facete (adhibitâ quoque rusticitate quâdam) imperat ut Alcibiades sibi dignetur ὑπηρετῆσαι (106b). Cui verbo duae sunt significationes. Alteri respondet in latino "remigare", unde alteri "subvenire". Hoc etiam usurpant Graeci cum in coitu amatus cupidini amatoris inservit (i.e. initur vel pedicatur). Nulla vero inest in Socratis dicto ironia (quâ opiniones ita dicantur ut contraria intelligantur). Quod patet tantummodo ex facetiis constare. Talibus tamen documentis, ut opinor, vestigia veri Socratis fortasse produntur. Is interdum quasi furtive se nobis praebet tunc iracundiis commotum tunc opinionibus communibus laborantem (120b). Tum humanior solito ob id esse videtur quatenus sapiens prae ceteris ad universum spectare saepissime dicitur. Nam uno loco et mercatores et servos et dictionem feminarum et barbaros despicit: "Οὐκ, ὠγαθέ, ἀλλὰ πρὸς Μειδίαν σε δεῖ τὸν ὀρτυγοτρόφον ἀποβλέπειν... ἔτι τὴν ἀνδραποδώδη, φαῖεν ἄν αἱ γυναῖκες, τρίχα ἔχοντες... ἔτι δὲ βαρβαρίζοντες ἐληλύθασι..."


Postea facetiae in dicacitatem vertuntur ubi Socrates superbiam Alcibiadis fracturus condicionem eius cum regibus Persicis Spartanisque comparat (121-124). Tunc formâ colloquii relictâ, philosophus perorare incipit: dum peregrinos laudat, adolescentem despicit. Cuius nec origo nec divitiae nec institutio praevalet. Ceterum Socrates ipse, quasi furiis sollicitatus, ita saevit ut Alcibiadem dicacitate persequens infimet. Quae enim derideat, plurima sunt exempla: puer nullum habuit paedagogum nisi seniculum (Σοὶ δ᾿, ὦ Ἀλκιβιάδη, Περικλῆς ἐπέστησε παιδαγωγὸν τῶν οἰκετῶν τὸν ἀχρειότατον ὑπὸ γήρως, Ζώπυρον τὸν Θρᾷκα 122b); vix doctus est (ὁ Ἀλκιβιαδης οὗτος νῦν ἐπιχειρεῖ πρῶτον μὲν ἔτη οὐδέπω γεγονὼς σφόδρα εἴκοσιν, ἔπειτα παντάπασιν ἀπαίδευτος 123d); divitiae sunt mediocres (ὁ Δεινομάχης ὑὸς, ᾗ ἔστι κόσμος ἴσως ἄξιος μνῶν πεντήκοντα, εἰ πάνυ πολλοῦ, τῷ δ᾿ὑεῖ αὐτης γῆς πλέθρα Ἐρχίασιν οὐδὲ τριακόσια 123c); origo prae Persis Spartanisque incerta (ἡμῶν δὲ γενομένων, τὸ τοῦ κωμῳδοποιοῦ, οὐδ᾿οἱ γείτονες σφόδρα τι αἰσθάνονται 121d); feminae peregrinae quoque de eo dubitare possunt (Τί οὖν ποτ᾿ἔστιν ὅτῳ πιστεύει τὸ μειράκιον regina Persarum interrogaret in 123e, vel Καίτοι οὐκ αἰσχρὸν δοκεῖ εἶναι, εἰ αἱ τῶν πολεμίων γυναῖκες βέλτιον περὶ ἡμῶν διανοοῦνται 124a); nullâ re forsitan excellat nisi formâ corporis (Εἰ οῦν λέγοιμεν ὅτι (πιστεύεις) κάλλει τε καὶ μεγέθει καὶ γένει καὶ πλούτῳ καὶ φύσι τῆς ψυχῆς, ἡγήσαιτ᾿ἂν ἡμᾶς, ὦ Ἀλκιβιάδη, μαίνεσθαι πρὸς τὰ παρὰ σφίσιν ἀποβλέψασα πάντα τὰ τοιαῦτα 123c).
Item non mirum est si quanto Persae grandiloquentius describantur, tanto Alcibiadis superbia magis deprimatur. At cum in eadem operis parte mentio in Spartanos venit, mihi non praetererundum esse censeo quales Lacedaemonii hostes ab Atheniense se habere dicantur: hi ceteris praestitissent sapientiâ, elegantiâ, comitate, lepore, magnanimitate, disciplinâ, fortitudine, robore, studioque et exercitationis et victoriarum et gloriae (122c). Multum quidem hi Spartani differunt ab illis, tanquam famâ traditur, infestis pronissimisque in arma. Similia porro ab Aristophane ostenduntur cum in Lysistratae initio Lampitho Lacedaemonia advenisse nuntiatur (v.70 sqq.).
Igitur et longius et acrius, ut mihi videtur, Socrates Alcibiadem adoritur quam ut ea pars operis ex ironiâ constare possit. Is melius dicetur uti didacitate.
Tertius tandem Socrates ab illo "Γνῶθι σαυτόν" (124b) oritur. Verbis Delphicis pronuntiatis, sapiens in pristinam comitatem redintegratur. Tum quâdam sollemnitate, vel oraculari gratiâ, imbutus esse videtur. Ceterum ipse agnoscit se a deo suo hactenus impeditum esse (124c). Socrates ille, animo pacato, adulescenti benevolens, veritatem in interrogando exprimit. Dum haec facit, iterum se nihil scire fingere incipit ut "ironicus" iure vocari possit (e.g. 125b - ΣΩ. Ἀλλὰ τίνας ποτὲ τοὺς ἀγαθοὺς λέγεις; - ΑΛ. Τοὺς δυναμένους ἔγωγε ἄρχειν ἐν τῇ πόλει. - Οὐ δήπου ἵππων γε; - Οὐ δῆτα. - Ἀλλ᾿ἀνθρώπων; - Ναί.)
Praeter ironiam, sunt quoque quaedam verba quae notabilia esse existimo: alias (131d) enim puero tam sincere amorem aeternum pronuntiat ut nemo commoveri nequeat (Οὐκ οῦν ἐγώ εἰμι ὁ οὐκ ἀπιων...).
Alioquin, etsi sophistae Socratem persecuti traduntur, is easdem rationes libenter adhibere non timet, velut ab 126b sqq significationes varias vocabulorum commiscet neque inter publica et civilia distinguit ut ἀπορίαν apud Alcibiadem suscitet.
Denique sapiens in fine dialogi adulescenti, honores petituro, demonstrat (134c) cur dux virtutem civibus condonare debeat ut civitatem recte moderetur. Quae virtus non ab potentiâ sed ab iustitiâ (dikaiosune) atque sapientiâ (sophrosyune) oritur. Cum dux civitasque si iuste et sapienter egerunt, deo placeant, cunctos ad divina et illustria spectare oportet (134d) ut et semet ipsos et quae sint bona videant noscantque. Sic agentibus, ut Socrates ait (134e), praesto est vita beata. At tanquam ad turpia spectatur, ita turpe agitur ut beatitudo impetrari non possit. Sed dum finis colloquii ponitur, sapiens, quasi augurans Alcibiadis exitium, se de potentiâ Atheniensium desperare fatetur. [Imago gratuita ex Vikipediâ deprompta]

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)