Quare divus Augustus de Claudio graece scripserit

Dum vitam quam Suetonius de divo Claudio scripsit lego, animadverti Augustum principem linguâ graecâ uti ad infirmitates eius designandas. Nam in capite IV ubi Liviam monuit quod consilium in eius nepote sequerentur, haec scripsit: "Sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν." Eumdem illud haud procul adiecisse
eo magis miror quod utriusque linguae syntaxin commiscendo interrogatio obliqua genetivo absoluto introduceretur: "Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne." Praeterea, vitia Claudii designaturus, vocabulo Graeco vice Latini utitur: "Qui vellem diligentius et minus μετεώρως deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur." vel "Misellus ἀτυχεῖ· nam ἐν τοῖς σπουδαίοις, ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ εὐγένεια."
Divum Augustum, ut mihi videtur, latine Claudii vitia describere sic pudebat ut ea occultare conaretur. Quatenus illo tempore homines docti et lauti Graece loqui solebant, non dubium est quin pudenda dictu et cautione et elegantiâ linguae Graecae facile lenirentur. Princeps alias etiam aliquid salis addidit (quam pudoris notam fuisse puto): "Nam qui tam ἀσαφῶς loquatur, qui possit cum declamat σαφῶς dicere quae dicenda sunt, non video." At parum credo Claudium ludibrio a principe habitum esse siquidem in altera epistula "misellus" vocatus est, ut supra vidimus.
[Imagines: prima ex Amazon.fr situ prompta, altera ex la.wikipedia.org]

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)