Quam ob rem discipuli aliquot graecae linguae studeant.

Antequam haec narrare incipiam, expedit ut me in Francogallico collegio linguas antiquas docere meosque discipulos proximo anno lyceum adituros esse vobis praefer. Cum huius nationis adulescentuli adhuc in scholis domicilio quam vicinissimis studere cogantur, parentes nonnulli hortari solent ut liberi disciplinas exquisitas atque ob id raro traditas discant. Qua ratione scilicet fit ut quaelibet lycea assequantur. Dum hodie cum collegâ meâ, bibliothecae praefectâ, loquar, tres discipulae, quindecim fere annos natae, ad nos venerunt. Equidem, interrogatus utrum esset difficile linguam graecam in lyceo discere necne, illis puellis gratulari coepi quod linguas antiquas perdiscerent. At illae impudentissime confessae sunt Antiquitatis suâ nihil interesse neque tam taetrae disciplinae studere nisi quo facilius lyceum clarius adirent. Ego et collega, obstupefacti, nihil habuimus quod diceremus. Deinde eas certiores facere conati sumus quantum puderet et coram magistris quamcumque disciplinam despicere et utilitatis causâ legibus abuti. Cum his verbis parum commoveri viderentur, adieci quod si graecam linguam discere non cuperent, sellas discipulis cupientibus relinquere melius erat. Postremo nobis negantibus pecuniam publicam esse ut in cupiditatem privatam impenderetur, hae discipulae tres una responderunt linguam graecam sibi discendam esse donec in lyceum profecto reciperentur. Insuper - me pudet fari - eaedem praeter ceteros studiosae sunt! O tempora, o mores! Quo usque tandem abutere, Catilina, patientiâ nostrâ...
Quamquam nos frustra demonstravisse pateat, ego minime intellexi cur puellae tam incongruenter respondissent. Paululum meditatus haec vobis trado: sunt enim homines a communitate tam alieni ut nihil aliud nisi necessitates suas curent. Quin etiam non animadvertunt alios a se negligi quia eos ne esse quidem sentiunt. Itaque has discipulas praeteriit quem ad finem demonstratio spectaret. Verba nostra pro ratiocinatione subtili acceperunt neque ad se pertinenti. Cum ergo de moribus dissereremus, repondebant de commodo. Quo magis barbaros odi!

Commentaires