Otium Paschale in Ardennis Belgicis


Cum adulescentulus essem, parentes solebant ferias Maias cum amicis suis in Ardennis Belgicis terere. Quae tempora etiamnunc me libet recordari. Itaque mihi subvenit cupiditas ut cum pueris Nicolaoque Paschali vacatione villulam conducerem. Etsi cum parentibus in vico "Treignes" nomine versabamur, equidem in silvam profundam secedere malui. Nos igitur non procul a vico "Oignies-en-Thiérache" deversati sumus. Quam laetabundas horas egimus! Liberi inter arbores casas aedificabant, nos (ego et Nicolaus, consors vitae) carnes in foco aperto coquebamus, sol quotidie ridebat. Florence et Jean-Michel, amicos de Arras, invitavimus ut aliquot dies nobiscum tempestate situque gauderent. In imagine, a sinistra collustrans, perspicere potes Jean-Michel, Robinum, Tristanum, Florence, me (Nicolao vero photographicante).

Si tua interest, vide: http://www.ardennen-online.com/

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)