De continuatione tauromachiae

Saepe ab antiquitatis amatoribus auditur Tauromachiam apud Cretenses ortam esse. Ego vero, utpote ignarus eius generis spectaculorum illamque originem pro certo tenens, non iam dubitavi quin ab Minoo tempore usque ad hoc saeculum esset continuatio quaedam in tauromachiis exhibendis. Ceterum etsi iam pridem vobis de Vitâ Divi Claudii a Suetonio Tranquillo scriptâ locutus sum, denuo ad idem opus paulisper revenire cupio.
Scriptor enim, in capite XXI prolaturus quae munera princeps populo exhibuisset, hoc nobis tradidit: "Praeterea Thessalos equites qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt." Nec vos praeterire potest quam spectacula eius generis atque haec etiamnunc in Hispaniâ Francogalliâque conspicua similia videantur. Facile conjecturares Tauromachiam in insulâ Cretâ ortam esse, inde in Thessaliâ floruisse, inde Romam pervenisse ut per totum imperium diffunderetur.
Attamen nobis notandum est Suetonium nullo significandi "tauromachiam" vocabulo utentem certamina descripsisse quasi nemo in II saeculo talia spectacula conspicere posset. Itaque depinxit originem (Thessalos), modum aggrediendi (equites, insiliunt), locum (circi), tempus (defessos), victoriamque (cornibus detrahunt). Tauromachiaene e spectaculis II saeculo remota sit an Tranquillus otiorum plebeiorum fastidiosus ignorantiam simulaverit mihi parum constat. [Imago e Vikipediâ deprompta]

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11