Cur mensem Maium oderim.

Quotannis mense Maio reveniente aliquid offensae sentio: fatigatus, anxius, interdum iracundus non vere aegroto, sed ab me ipso, ut dicam, abalienor. Explorato unde malum oriatur, neque ullâ causâ in me repertâ, nihil restat quod criminer nisi huius loci caelum turbationemque dierum...
Nam multae in Maio numerantur feriae. Sunt qui gaudeant, sed, meâ sententiâ, temere. Hae enim feriae tam sparsae sunt ut otio numquam accurate studeri possit: tempus deest utpote diffusum. Eâdem ratione vix ad laborem vacatur, quoniam ut in otio ad negotium spectatur, sic in negotio ad otium.
Ad haec adde tantam varietatem caeli: hic si forte ad litus ire pararis, noli umbellâ ac paludamento carêre. Pauci profecto sunt dies quin brevi spatio sol imbri cedat.
Hae fuerunt causae cur mensem Maium oderim. Quae dum scribo, ientaculum edo, Phoebo splendido!

Otium Catulle tibi molestum est;
Otio exultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes!
(Catullus, LI)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11