Articles

Affichage des articles du mai, 2007

De continuatione tauromachiae

Image
Saepe ab antiquitatis amatoribus auditur Tauromachiam apud Cretenses ortam esse. Ego vero, utpote ignarus eius generis spectaculorum illamque originem pro certo tenens, non iam dubitavi quin ab Minoo tempore usque ad hoc saeculum esset continuatio quaedam in tauromachiis exhibendis. Ceterum etsi iam pridem vobis de Vitâ Divi Claudii a Suetonio Tranquillo scriptâ locutus sum, denuo ad idem opus paulisper revenire cupio.
Scriptor enim, in capite XXI prolaturus quae munera princeps populo exhibuisset, hoc nobis tradidit: "Praeterea Thessalos equites qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt." Nec vos praeterire potest quam spectacula eius generis atque haec etiamnunc in Hispaniâ Francogalliâque conspicua similia videantur. Facile conjecturares Tauromachiam in insulâ Cretâ ortam esse, inde in Thessaliâ floruisse, inde Romam pervenisse ut per totum imperium diffunderetur.
Attamen nobis notandum est Suetonium nullo significandi &q…

Cur mensem Maium oderim.

Quotannis mense Maio reveniente aliquid offensae sentio: fatigatus, anxius, interdum iracundus non vere aegroto, sed ab me ipso, ut dicam, abalienor. Explorato unde malum oriatur, neque ullâ causâ in me repertâ, nihil restat quod criminer nisi huius loci caelum turbationemque dierum...
Nam multae in Maio numerantur feriae. Sunt qui gaudeant, sed, meâ sententiâ, temere. Hae enim feriae tam sparsae sunt ut otio numquam accurate studeri possit: tempus deest utpote diffusum. Eâdem ratione vix ad laborem vacatur, quoniam ut in otio ad negotium spectatur, sic in negotio ad otium.
Ad haec adde tantam varietatem caeli: hic si forte ad litus ire pararis, noli umbellâ ac paludamento carêre. Pauci profecto sunt dies quin brevi spatio sol imbri cedat.
Hae fuerunt causae cur mensem Maium oderim. Quae dum scribo, ientaculum edo, Phoebo splendido!

Otium Catulle tibi molestum est;
Otio exultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes!
(Catullus, LI)
Φιλοκαλοῦμεν μετ᾿εὐτελείας καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας· πλούτῳ τε ἔργου καιρῷ μᾶλλον ἢ λόγου κόμπῳ χρώμεθα καὶ τὴν πενίαν οὐχ ὁμολογοῦμεν αἰσχρόν. ... Ἔνεστι τοῖς πᾶσι οἰκείων ἅμα καὶ πολιτικῶν ἐπιμέλεια· μόνοι τόν τε μηδὲν τῶνδε μετέχοντα οὐκ ἀπράγμονα, ἀλλ᾿ἀχρεῖον νομίζομεν... Ἀνδρῶν ἐπιφανῶν πᾶσα γῆ τάφος, καὶ οὐ στηλῶν μόνον ἐν τῇ οἰκείᾳ γῇ σημαίνει ἐπιγραφή, ἀλλὰ καὶ ἐν τῇ μὴ προσηκούσῃ ἄγραφος μνήμη παρ᾿ἑκάστῳ ἐνδιαιτᾶται.
Thucydides, II, 40.

Quomodo in Alcibiade Maiore inter facetias, didacitatem et ironiam distinguendum sit.

Image
Hodie Platonis Alcibiadem Maiorem perlegi in quo de natura hominis agitur. Quamquam in scholis mos est ut discipuli maieuticam ironiamque doceantur, timendum esse mihi videtur ne de vi comicâ personae Socratis nulla mentio fiat. Primum omnium commemorare decet quantum Socrates ipse ab personâ de quâ Plato scripsit, distet. Illum difficile est cognoscere nisi opera scriptorum (e.g. Xenophontis Platonisque) inter se opponantur, huic vero longe acutius studere possumus quia in operibus Platonis partes primas agit.
Personam Socratis in Alcibiade Maiore apparet per dialogum gradatim mutari. Posteaquam Socrates in initio operis, ab amato suo inventus, cum eo colloqui inchoavit, praecipit ut humiliter verba sua audiat si modo doceri concupiscat. Sic facete (adhibitâ quoque rusticitate quâdam) imperat ut Alcibiades sibi dignetur ὑπηρετῆσαι (106b). Cui verbo duae sunt significationes. Alteri respondet in latino "remigare", unde alteri "subvenire". Hoc etiam usurpant Graeci …

Quomodo secundum Platonem vita beata fieri possit.

Image
In Alcibiade Maiore, quem Plato de natura hominis scripsit, Socrates Alcibiadi suo (imaginem quam iuxta videre potes in Vikipedia inveni), honores petituro, demonstrat (134c) cur dux virtutem civibus condonare debeat ut civitatem recte moderetur. Quae virtus non ab potentiâ sed ab iustitiâ (dikaiosyne) atque sapientiâ (sophrosyne) oritur. Cum dux civitasque si iuste et sapienter egerunt, deo placeant, cunctos ad divina et illustria spectare oportet (134d) ut et semet ipsos et quae sint bona videant noscantque. Sic agentibus, ut Socrates ait (134e), praesto est vita beata. At tanquam ad turpia spectatur, ita turpe agitur ut beatitudo impetrari non possit. Quod ipse adicio nuper exploratum.
Amicus noster qui medicinae studeat, thesin suam mox propalam expositurus, nos invitavit ut adessemus. Cum die datâ nobis laborandum esset, negavimus venturos. Tunc amicus, quem absentiae nostrae paulum paenitebat, me comiter hortari coepit ut illo die morbum fingerem. Cui ego cupidus placendi temere …

Quam ob rem discipuli aliquot graecae linguae studeant.

Antequam haec narrare incipiam, expedit ut me in Francogallico collegio linguas antiquas docere meosque discipulos proximo anno lyceum adituros esse vobis praefer. Cum huius nationis adulescentuli adhuc in scholis domicilio quam vicinissimis studere cogantur, parentes nonnulli hortari solent ut liberi disciplinas exquisitas atque ob id raro traditas discant. Qua ratione scilicet fit ut quaelibet lycea assequantur. Dum hodie cum collegâ meâ, bibliothecae praefectâ, loquar, tres discipulae, quindecim fere annos natae, ad nos venerunt. Equidem, interrogatus utrum esset difficile linguam graecam in lyceo discere necne, illis puellis gratulari coepi quod linguas antiquas perdiscerent. At illae impudentissime confessae sunt Antiquitatis suâ nihil interesse neque tam taetrae disciplinae studere nisi quo facilius lyceum clarius adirent. Ego et collega, obstupefacti, nihil habuimus quod diceremus. Deinde eas certiores facere conati sumus quantum puderet et coram magistris quamcumque disciplina…

Quare divus Augustus de Claudio graece scripserit

Image
Dum vitam quam Suetonius de divo Claudio scripsit lego, animadverti Augustum principem linguâ graecâ uti ad infirmitates eius designandas. Nam in capite IV ubi Liviam monuit quod consilium in eius nepote sequerentur, haec scripsit: "Sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν." Eumdem illud haud procul adiecisse
eo magis miror quod utriusque linguae syntaxin commiscendo interrogatio obliqua genetivo absoluto introduceretur: "Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne." Praeterea, vitia Claudii designaturus, vocabulo Graeco vice Latini utitur: "Qui vellem diligentius et minus μετεώρως deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur." vel "Misellus ἀτυχεῖ· nam ἐν τοῖς σπουδαίοις, ubi non aberravit…

De pace civili observandâ

Posteaquam novus praesidens in Francogalliâ electus est, aliquotiens audivi nonnullos, ex quibus plurimi nondum scholas relicuerunt, contendere ut seditionem faciant. Equidem sane pro certissimo obtineo in civitatibus democraticis, dum dux et procuratores civium secundum leges eligantur, pacem civilem observandam esse. Qui dissentiunt, eos decet aut ad procuratores adire aut honores adipisci aut spem in suffragio sequenti ponere.

Otium Paschale in Ardennis Belgicis

Image
Cum adulescentulus essem, parentes solebant ferias Maias cum amicis suis in Ardennis Belgicis terere. Quae tempora etiamnunc me libet recordari. Itaque mihi subvenit cupiditas ut cum pueris Nicolaoque Paschali vacatione villulam conducerem. Etsi cum parentibus in vico "Treignes" nomine versabamur, equidem in silvam profundam secedere malui. Nos igitur non procul a vico "Oignies-en-Thiérache" deversati sumus. Quam laetabundas horas egimus! Liberi inter arbores casas aedificabant, nos (ego et Nicolaus, consors vitae) carnes in foco aperto coquebamus, sol quotidie ridebat. Florence et Jean-Michel, amicos de Arras, invitavimus ut aliquot dies nobiscum tempestate situque gauderent. In imagine, a sinistra collustrans, perspicere potes Jean-Michel, Robinum, Tristanum, Florence, me (Nicolao vero photographicante).
Si tua interest, vide: http://www.ardennen-online.com/

"De amicitia" Ciceronis nuper legi.

Novissime statui singulos libros emere qui in "Classiques en Poche" collectione publicati sunt. Itaque nuper emptum "De amicitia" M. Tulli Ciceronis legi. Scriptor Romanus per Laelium personam hortatur ut virtute inspecta amicos elegamus. Alioquin facit nos certiores quomodo fieri possit ut turpissimos amicos relinquere deceat. Attamen amicitiae raro frangendae sunt, quas lente amittere longe melius sit.

Haec est mea pagina, sed quid scribam?

Haec est prima pagina quam modo scripsi...