Articles

Soliloquium e Guiana - Cur oporteat Cornelium Nepotem denuo legere

Image
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana ultimum huius anni. Reginaldus loquor. Hodie de scriptore Romano Cornelio Nepôte uobis loquar.
At priusquam argumentum aggrediar, cum Saturnalia appropinquent, cupio uobis finem anni et serenum et iucundum exoptare. In dies magis gaudere nobis licet quod Latinitas hodierna ubique mundi floret. Namque etsi numquam desiimus Latine scribere, tamen multi iam ardent nostra lingua commûni loqui. Neque equidem audeo emissiones enumerare ne quam propter multitudinem obliuiscar. Sed nos effugere non potest oratores hodiernos non solum bonitate loquellae sed uarietate quoque argumentorum praecêllere. Usus Latinitatis uiuae ubique gliscit, e peritorum circulis exit, in scholas feliciter inrêpit. Uirtutes huius rei haud difficile comparent e quibus si unum commodum mihi seligendum fuerit, illud praeter omnia potissimum designem, quod, cum linguam Latinam uiua uoce colimus, non solum uoluptate loq…

Scholae Romanae e Guiana - lectio septima (De cultu deorum apud priscos Romanos)

Image

"Finis Ludi", liber electronicus, modo editus est

Image
Mythistoria mea, Finis Ludi inscriptus apud Atramenta modo editus est atque emi potest formis Google Play, iTunes, Kodo necnon mox Kindle.

Nexus ad Atramenta, Google Play, Kobo, iTunes


Categoria : mythistoria de exploatione occulta
Mensis publicationis : Nov 2017
Editoria domus : Atramenta
ISBN : 978-952-340-104-4
83 paginae / 20565 uerba
Synopsis:
Speculator quidam, Ursus cognomine, taedium e labore suo concipere incipit. Uitam suam memoria contemplans, praeteritum animo collustrat atque futurum prospicere conatur. Inde uobis tres traduntur fabulae de exploratione occulta triumque speculatorum periculis. Insula Taiuaniensium, Hong-Kong Hungariaque loci sunt ubi munere funguntur.

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli

Image
Saluete amici, amicae vosque omnes qui Latinitati hodiernae favetis. Hoc est Minutum Latinitatis. Reginaldus loquor. Hodie Blumenau profecti Florianopolin pervenimus ubi tres noctes demorabimur. Florianopolis caput est civitatis Brasiliensis Sanctae Catharinae. Urbs condita est in insula quo duobus pontibus acceditur. Florianopolis notissima est propter bonitatem securitatemque vitae. Mox plura de hac urbe narrabo. Curate ut valeatis, amici amicaeque.

Minutum Latinitatis ex oppido Blumenau

Image
Salvete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae favetis. Hoc est Minutum Latinitatis. Reginaldus loquor ac dum in Brasilia cum familia mea peregrinor, mihi venit in mentem vobis aliquid quotidie tradere de peregrinatione nostra. Hodie Sancto Paulo profecti Blumenau pervenimus quod oppidum in Civitate Sancta Catharina situm conditum est saeculo undevicesimo ab hominibus stripis Germanicae. Etiam nunc, etsi pauci Theodisce loquuntur, et ars aedificandi et consuetudines Germanis consimiles sunt.

Scholae Romanae e Guiana - lectio sexta (De uita priscorum Romanorum)

Image

Soliloquium e Guiana 29 - Encomium Alexandri Ueronensis

Image